.

De lingua Latina apud scholas et artifices Parisienses saeculo XVI°

Lutetia Romae soror!

Saeculo decimo sexto adhuc permanet usus latinitatis in vita quotidiana multorum Parisiorum, tamquam in media aetate, non solum in scholis sed etiam in rebus musicis, politicis quamquam rex Franciscus primus jusserit anno 1539 editu “Villers-Cotterey” dicto lingua francogallica in vita publica uti. Res autem paulatim mutantur, et fiant homines docti cautiores linguae qua utuntur.

Nonnulli enim in Europa volebant linguam latinam correctiorem esse more italico et multi sunt carmina qui volunt “barbariem” expugnare et translationem studii et imperii magno cum gaudio salutant. Praestantissimi auctoritates ad linguam latinam renovandam Faber Stapulensis, Guilelmus Budaeus, Faustus Andrelinus, Erasmus Roterodamus et Angelus Politianus sunt. Hi apparent in carmine quodam Joannis Binetis annis 1525-1530 cuius titulus est De literis politioribus luci hoc nostro saeculo redditis

“Ergo quae longo fueratis aeuo
Litterae crassis misere tenebris
Abditae et caeca nigricantis orci
Nocte sepultae
Dia vos nostro rediviva saeclo
Pallas antiquo asseruit nitori
Lumen et vobis dedit emicante
Clarius astro
[...] Nunc io clamat ter io triumphe
O io Pallas comitata mystis
Nam suis foedus superante hostes
Barbariemque
[...] Hoc senes curru sedeant in alto
Faber hinc Budaeus et hinc Erasmus
Angeloque illinc duce qui polito est
Nomine dignus
Qui suam fortes operam dederunt
Ut situ squallens procul hinc migraret
Qui diu nostras misere occuparat
Barbarus foras.
Garruli iam non reboent sophistae
Arcadas fratres subito at revisant
Nostra nec vanis modo syllogismis
Tinniat auris [...]”

In scholiis universitatis parisiensis tamen satis varia est latinitas in initio saeculi. In operibus aut litteris Natali Bedae Sorbonnae theologi clarissimi lingua latina satis barbara apparet, praesertim cum sint plena verbis ex lingua gallica plus minusve veste latina amictis. De hac linguae latinae corruptione Franciscus Rabelaesus studiosum lemovicum pingens in fabula sua clarissima cujus titulus est Pantagruel jocos fecit. Alii immo dicunt se uiros mira dicendi suauitate fecundos Caemoenarum cultores alumnosque, et contra eos qui traditionem scolasticam pergunt acriter scribunt. “Neotericorum” sententia, si quis moris sapientaeque Romanorum fidem habere cupit, oportet linguam latinam antiquam restituere. Rector universitatis invitat magistros ex Italia tamquam Beroaldum, Andrelinum, Lascarem, Aleandrum... Anno 1530 rex Franciscus primus pater litterarum instituit collegium lectorum regalium, qui mox erit “Collegium Francogalliae”. Sic paulatim mutatur non solum usus latinitatis sed etiam modus docendi latinitatem in Universitate Parisina et in parvis collegiis qui florent in vico qui dicitur “latino”.

In omnibus scholis Lutetiae institutio praebebatur latine: coacti erant discipuli ut inter se et privatim et publice latine loquantur. Juvenes alumni, qui nondum bene loquebantur, coacti erant ut in fine verborum imponant sonum “us” ut sermo latinus videatur! Inter exercitationes erant descriptiones urbium (id est exercitationes ad poesim encomiasticam linguae latinae), atque disputationes de re quadam mythologica. In lycaeis solebant quoque discipuli comoedias latinas agere in scaena, saepe imitationes Terentii ab omni obscoenitate expurgatas: exempli gratia comoedias Ravisii Textori (scriptae sunt inter annis 1500 et 1520, et collectae anno 1536) grammatici qui glossarium scripsit ut latine scribentes varietatem colant. Nicholaus Bartholomeus Lochiensis qui anno 1526 fuit magister in collegio Marmoutier et inter annos 1520 et 1532 scripsit et dedit tragoedias religiosas scholasticas suas nomine Momiae et Christus xylonicus. Haec notissima fuit et octies edita est. Libri scholastici multi et glossaria concepta sunt a sacerdotibus Societatis Jesus in fine saeculi, tamquam glossarium nomine Gradus ad Parnassum. Sic vulgatus est usus latinae linguae in omnibus disciplinis. Europa hujus aetatis multas linguas vulgares numerabat, et lingua latina erat solum vinculum inter populos diversos quorum filii in scholis Lutetiensibus conveniebant. Multa collegia erant, inter quae notissima erant collegia Navarrae et Montaigu; Antonius Baif et Joachim Bellaius una lectiones latinas Johannis Dorat magistri acceperunt in collegio de Coqueret in Monte Sanctae Genovevae, Bellaeus et Jodelle cum Muretio et Georgio Buchanan studuerunt in collegio Boncourt.

Lutetiae quoque florent multi librarii impressoresque qui opera latina classica modernave typis pulchris excutunt. Officina Sorbonae rectore Heynlin favente primum librum edidit Lutetiae anno 1470, qui fuit Gasparini Pergamensis clarissimi oratoris epistularum liber. Libri in Sorbona excussi ad usum discipolorum magistrorumque erant: pressa fuit adjutor mirabilis divulgatorque latinitatis. Annis sequentibus alii impressores officium capiunt, et in vico latino, plurimi igitur in via Jacobea domicilum elegunt: fratres Gourmont in clauso Brunello, in ipsa via Johannes Parvus, vel Henricus Stephanus, Jodocus Badius... Multa fuerunt vincula inter bibliopolas et magistros universitatis. Scimus nonnullos correctores fuisse qui veteres codices emendaverunt et in lucem redigerunt apud bibliopolas, exempli gratia Jodocus Badius Ascensius, Joannes Parvus, fratresque Gourmont qui in illo tempore commercium operum latinorum graecorumque sustulerunt. Vera cooperatio erat inter litteratores et bibliopolas ut haec epistula “ex Michaelo Hummelbergero Beati Rhenani amico charissimo ad Jodocum Badium de Apuleii Asini Aurei libris imprimendis argumento” est:

“Velim quidem tuam auctoritatem secutus istud novicim. Apuleii opus imprimere, si sine dispendio multo atque adeo periculoso exemplum habere possim, sed quia cetera eiusdem opera ab aliis hic impressa sunt, et istud unicum exemplar, nisi (quod laboriosum esset) transcribatur, periculosae tantae viae committeretur, malim istic cures imprimendum, ut nobis exemplum mittas. 24 kal. sept. MDXII ”

In litteris suis Jodocus Badius gaudet se auctorem renovationis bonarum litterarum tam graecarum quam latinarum esse tametsi haec adhuc notae non essent. Aliquando bibliopolas opera quaedam jussu magistros clarissimos imprimebant, exempli gratia Hieronymus Aleander magister utrarumque linguarum qui scripsit in epistula nuncupatoria operum Plutarchii apud Gourmont: “enarrabimus scriptum quodam ut primum fuerit impressum semper cum graecis latina conjugentes”. Hi exempli fecundissima vincula inter fabros artis imprimendi qui etiam officia commercialia – si licet! – habent et res litterares testunt: universitas et magistri mundo clausi non erant.

Quid factum est de his hominibus qui optime litteras latinas dedicerunt Lutetiae? Multi nobiles humanitatem perfecerunt, antequam domum redierint et dominium curarent; alii res publicas aut ecclesiasticas curaverunt, et certe latine fecerunt, nam ecclesiastici inter se et nationes Ausonia lingua antiqua utebantur. Oportet aut pauca dicam de artificibus, qui opera latina nova scripserunt post hanc optimam institutionem. Scimus enim homines tamquam Macrinus, Joachim Bellaius, Remus Bellaeus, Georgius Buchanan, qui optima carmina latina scripserunt institutionem Lutetiae acceperunt. Rolandus Lassus, musicus optimus, mansit persaepe Lutetiae, et sicut Josquinus Despres versibus poetarum latinorum antiquorum adjunxit musicam perpulchram quam edidit impressor Adrianus Le Roy.

“Audiamus nunc laudes urbis nostrae,

Ex collegio sancti michaelis cenacensi
       Joannis fosserii matiscensis: ad magistrum Orontius fine delphinatem: astronomum: ac medicum encomium urbis

Alta Colossei ceciderunt pegmata Caris:
       Pyramides Pharie Dardana Troia fuit.
Roma tacet: miracla ruunt: perit obruta Thebe:
       Threiciam iam linquunt delphica templa Samon:
Cartago: Solimeque iacent: germanica sala:
       Susaque cresea nobiliora domo.
Europeque urbes: et quas asiatica tellus
       Fulcit: et occiduis aphrica iuncta locis.
Cuncta solo prostrata iacent: vel menia late
       Semiruta extremo contemerata situ.
Solus adhuc superat franco selectus honori
       Clarus: inexhaustus: parisiensis honos.
Parisii superant urbs aurea: fortis: athene
       Regis: Phebei ianua prima laris.
Dives: opima: sagax: non illaudata: modesta:
       Facunda: insignis: religiosa potens.
Digna quidem laudis: smirneum inuenit homerum:
       Qui caneret laro munera tanta pede.
Ergo decus nostrum propera festinus oronti:
     Et studia hic mecum parisiana vide.”

 

Scripserunt Olivarius Pedeflous et Daniel Blanchard

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit