.

 

Sessio major proxima

“Daniel omnibus sodalibus sal.

Proximus conventus Circuli Latini Lutetiae

die Solis decimo quarto mensis Maii anni bis millesimi decimi septimi

hora quinta post meridiem usque ad septimam, in

COLLEGIO HIBERNORUM

(Hibernorum viae 5°, Lutetiae in vico qui dicitur Latinus, haud longe a Pantheo) fiet

(dimanche 14 mai 2017, 17 h
au COLLÈGE DES IRLANDAIS
5 rue des Irlandais, 75005 Paris)

Nisi patebit janua aedificii, vocatote janitorem ope machinae.

De ignorantia et stultitia quam doctissime loquemur, nec deerunt potiones crustulaque.

Valete omnes quam optime.

Lutetiae scripsi.”

 

Sessiones majores praeteritae

Collegium Hibernorum

In Circulo Latino Lutetiensi locuti sumus de...

anno MMXVII°

Die vicesimo tertio Aprili MMXVII
De rebus technicis novis.

Die duodecimo Martio MMXVII
De scientiis locuti sumus.

Die duodecimo Februario MMXVII
De facetiis locuti sumus, nec nobis defuerunt potiones crustulaque.

Die octavo Januario MMXVII
De arte metrica locuti sumus, atque artem versuum scribendorum exercuimus cum glossario, cui nomen est "Gradus ad Parnassum". Nec nobis defuerunt potiones crustulaque.

anno MMXVI°

Die undecimo Decembri MMXVI
De industria humana locuti sumus, nec defuerunt crustula potionesque.

Die decimo tertio Novembri MMXVI
De corpore et motibus eius.

Die decimo sexto Octobri MMXVI
De re pecuniaria et societate "capitalis pecuniae" locuti sumus, necnon defuerunt placentae potionesve.
Eodem die, hora 15.30 convenerent in Taberna Le Metro (2 place Maubert, 75005 Paris) omnes, cui cordi est consociatio Aeneas, quae Circulum Latinum fovet.

Die vicesimo quinto Septembri MMXVI
De primis itineribus in America relatis.

Die duodecimo Junio MMXVI
Sessio haec erat anni scholastici ultima, quam ob rem lusimus, potavimusque laeti atque de rusticatione locuti sumus.

Die decimo quinto Maio MMXVI
De utopia locuti sumus, nec ut solebat, defuerunt nobis potiones ac crustula.

Die decimo septimo Aprili MMXVI
De gaudio et conviviis locuti sumus, nec ut solebat, defuerunt nobis potiones ac crustula.

Die tertio decimo Martio MMXVI
De immortalitate jucunde loquemur, nec, ut fieri solebat, defuerunt nobis potiones ac crustula.

Die decimo quarto Februario MMXVI
De circensibus locuti sumus, nec ut solebat, defuerunt nobis potiones ac crustula.

Die decimo septimo Januario MMXVI
De furore sive insania locuti sumus, nec ut solebat, defuerunt nobis potiones ac crustula.

anno MMXV°

Die decimo tertio Decembri MMXV
De somniis locuti sumus, nec ut solebat, defuerunt nobis potiones ac crustula.

Die vicesimo secundo Novembri MMXV
De vita extra orbem terrarum locuti sumus, nec ut fieri solebat, defuerunt nobis potiones ac crustula.

Die vicesimo quinto Octobri MMXV
De hominibus qui lustraverunt descripseruntque novas terras locuti sumus, nec defuerunt nobis potiones ac crustula.

Die quarto Octobri MMXV
Colloquendo, legendo, necnon potionibus fruendo, hanc rem discernere conati sumus: utrum possit natio hodierna lingua latina in rerum regimine uti?

Die septimo decimo Maii MMXV
De futuris temporibus.

Die undevicesimo Aprili MMXV
De institutione linguae latinae, de methodis ac de scholis latinis locuti sumus.

Die vicesimo secundo Martio MMXV
De vere locuti sumus.

Die vicesimo secundo Februario MMXV
De libertate libere locuti sumus, atque placentis potionibusque fructi sumus.

Die vicesimo quinto Januario MMXV
De Aegypto locuti sumus, atque placentis potionibusque fructi sumus.
Factus est eodem die hora tertia conventus Consociationis Aeneas (juxta legem 1901 anni constitutae) quae Circulo Latino subvenit.

anno MMXIV°

Die decimo quarto Decembri MMXIV
De Saturnalibus aliisque festivitatibus laete disputavimus.

Die decimo sexto Novembri MMXIV
De mendis scientificis facete locuti sumus.

Die duodecimo Octobri MMXIV
De Asia orientali locuti sumus.

Die vicesimo primo Septembri MMXIV
De ratione linguae latinae discendae docendaeque locuti sumus. Illo die erat quoque dies Patrimonii. Erant qui Collegium Hibernorum una cum antiqua bibliotheca visitare cupiebant.

Die octavo Junio MMXIV
Sessio haec erat anni scholastici ultima, quam ob rem lusimus, potavimusque laeti atque de ventura rusticatione locuti sumus.

Die quarto Maio MMXIV
De miseriis vitae humanae (sine tristitia) locuti sumus, necnon crustulis potionibusque fructi sumus.

Die decimo tertio Aprili MMXIV
De actis diurnis locuti sumus, necnon potionibus placentisque fructi sumus.

Die nono Martio MMXIV
De cibo.

Die sexto decimo Februario MMXIV
De valetudine, sive de morbis et præconia radiophonica fiximus ad promovendum res commentas (sicut lac suis... ).

Die undevicesimo Januario MMXIV
Prima sessio hujus anni erat. Lusimus variis ludis.

anno MMXIII°

Die decimo quinto Decembri MMXIII
De festivitatibus et donis locuti sumus, necnon potionibus crustulisque una fructi sumus.

Die vicesimo quarto Novembri MMXIII
De amore venationeque locuti sumus.

Die vicesimo tertio Octobri MMXIII
De urbibus nostris.

Die vicesimo secundo Septembri MMXIII

Die vicesimo tertio Junio MMXIII
Lusimus ludum quaestionum, ut mos nobis est ad exeuntem annum scholasticum celebrandum. Non defuerunt potiones placentaeque. De huius anni rusticatione pauca diximus...

Die duodecimo Maio MMXIII
De pecunia et usibus eius locuti sumus, necnon fructi sumus ludis, placentis cyathisque.

Die vicesimo primo Aprili MMXIII
De famibus, pestibus, crisibusque locuti sumus bono animo, nec impedimentum ex hoc factum est quominus crustulis potionibusque laete frcti sumus.

Die vicesimo quarto Martio MMXIII
Latine legimus disputavimusque, necnon crustulis ac potionibus fructi sumus.

Die vicesimo quarto Februario MMXIII
De facetiis ludisque locuti sumus, necnon fructi sumus potionibus crustulisque. Omnes facietam narraverunt!

Die vicesimo Januario MMXIII
Exercuiimus vivam latinitatem, legimus, atque novo anno propinavimus.

anno MMXII°

Die decimo sexto Decembri MMXII
Scripta legimus, disputationibusque ludisque exercitavimus latinitatem nostram, necnon fructi sumus crustulis ac potionibus.

Die vicesimo quinto Novembri MMXII
De narratonibus locuti sumus, latinitatem ludis exercuimus, atque crustulis potionibusque variis fructi sumus.

Die duodetricesimo Octobri MMXII
De itineribus peregrinationibusque locuti sumus, latinitatemque ludis exercuimus, atque crustulis potionibusque variis fructi sumus.

Die vicesimo tertio Septembri MMXII
De thesauris ignotis totius latinitatis: quid enim legendum est latine? Si erant inter nos, qui noverant rara luculentaque scripta, (fabulas, historias, philosophica, naturalia, tragoedias, poemata... ) invitabantur ut sodalibus paucis verbis tradant. Exercitationes egimus ad melius fluidiusque loquendum pertinentes, atque potionibus fructi sumus.

Die decimo Junio MMXII
Lusimus hilariter finem anni scolastici celebrantes, necnon fructi sumus placentis potionibusque. Diem locumque rusticationis hujus anni una statuimus.

Die vicesimo Maio MMXII
De regiminibus antiquis locuti sumus, sermonem ludis exercuimus, necnon crustulis potionibusque fructi sumus.

Die quinto decimo Aprili MMXII
De vestimentis locuti sumus atque festive lusimus.

Die undecimo Martio MMXII
Ludos lectionesque habuimus, ut exerceamus latinitatem : inter quae, proposuimus sodalibus ut secundum thema narrent:
- Consuetudinem junxi cum extraterrenis.
- Describo domicilium meum (verum aut fictum !)
- Vivebam peregre.

Die duodecimo Februario MMXII
De scriptoribus latinis nostrae aetatis, id est vivis aut qui exeunte XX° saec. floruerunt.

Die octavo Januario MMXII
De operibus latinis amissis temporis hominumve injuria una.

anno MMXI°

Die undecimo Decembri MMXI
Res jucundas legimus, atque lusimus necnon bibimus ad exeuntem annum celebrandum.

Die vicesimo Novembri MMXI
De fama Romae urbis aeternae locuti sumus, ac fructi sumus potionibus crustulisque.

Die vicesimo tertio Octobri MMXI
Legimus primum scriptum pseudo-Dosithei, qui scripsit saeculo secundo p. C. n. methodum ad latinam linguam discendam, in qua sunt luculenti dialogi de rebus quotidiani. Sumptis crustulis potionibusque, ludis incumbuimus, necnon scaenulis agendis, quas praeparare libuit nonnullis sodalibu; ecce proposuimus tres situationes “difficiles”:
- contentio religiosa inter paganum volentem sacrificare in ecclesia, quae olim fuit sanctuarium Jovis, et sacerdotem hujus ecclesiae.
- disputatio inter fraudulosum venditorem emptoremque de raeda secundae manus.
- dialogus medici avari et territi hypocondriaci hominis.
Situationes fuerunt et simpliciores:
- in taberna calceatoria, nonne sunt hi calcei nimis parvi? Negabit mercator.
- in taberna piscatoria, vult emptor recentiores pisces...
- in schola, non vult lectiones audire discipulus nisi latinas, de qua re dolet magister.

Die vicesimo quinto Septembri MMXI
De latinitate hodierna disputavimus, necnon fructi sumus crustulis potionibusque.

Die undevicesimo Junio MMXI
De modis vivendi disputavimus et legimus: quis sit optimus, atque eligendus?

Die decimo quinto Maio MMXI
De equitibus medioaevalibus locuti sumus, atque spectabimus pelliculam latine actam, latinisque subtitulis ornatam de equite Percivale.

Die decimo septimo Aprile MMXI
Laurentio loquente, de poesi atque de arte metrica disputavimus.

Die vicesimo septimo Martio MMXI
Locuti sumus de Vesuvio et de calamitate in Japone nuper acta.

Die vicesimo Februario MMXI
De sermone familiari Romanorum locuti sumus, praecisius de interjectionibus, atque de rebus novis in mondo arabico.

Die sexto decimo Januario MMXI
De satyra locuti sumus. Fructi sumus crustulis potionibusque.

anno MMX°

Die undevicesimo Decembris MMX
De divitibus locuti sumus, antiquis hodiernisque, atque crustulis potionibusque fruiti sumus.

Die vicesimo primo Novembris MMX
Thema hujus sessionis erat: “Quid interest inter hominem cultum et barbarum?”. In mora, ut solemus, crustulis potionibusque fruiti sumus.

Die vicesimo quarto Octobris MMX
De barbaria locuti sumus. Deinde, post crustula potionesque, fabulam delineatam hilariter legimus.

Die undevicesimo Septembris MMX
Actum est de rebus naturalibus defendendis servandisque; praebitum est otium ut una hilariter biberimus crustulaque gustaverimus.

Die tertio decimo Junii MMX
Erat rusticatio Circuli nostri, sive sessio externa.
Hac in occasione adivimus Alvernum (vulgo: Auvers sur Oise). Illic lustrare potuimus museum quod ostendit cubiculum ultimum Vincentii Van Gogh, notissimam ecclesiam quam ille depixit, atque prandium sumpsimus in taberna. Locus pulcherimus erat, et bona tempestate fructi sumus. Latine una locuti sumus, legimus, atque jocavimus.
Photographemata nonnulla hujus diei:

Die vicesimo tertio Maii MMX
De epistulis locuti sumus, legimus epistulas variorum scriptorum, et audivimus de epistulis militum Romanorum Vindolandae inventis, necnon cibis potionibusque fruiti sumus. Parva exercitatione incepimus sessionem de qua parandus fuit brevis monologus ludicus...

Die duodevicesimo Aprilis MMX
De scriptura, atque fruiti sumus potionibus cibisque.

Die quarto decimo Martii MMX
De philanthropia, sive de charitate locuti sumus, atque laete bibimus crustulisque fruiti sumus.

Die quarto decimo Februarii MMX
Ut decet tali in die, de Amore locuti sumus, necnon convocati sunt Ceres Bacchusque. Sessione exeunte, hilariter lusimus ludo “versipellis” a Frederico nostro allato.

Die vicesimo quarto Januarii MMX
De America Europaque disputavimus. Christophori Colombi epistulam legimus, necnon laete bibimus comesimusque crustula, deinde Jaso Americanus noster de peregrinationibus suis et de discriminibus inter Americanos Francogallosque locutus est.

anno MMIX°

Die tertio decimo Decembris MMIX
Lusimus, ut solemus in ultima sessione anni scholastici, ludum quaestionum, necnon bibimus laete crustulisque fruiti sumus.

Die vicesimo secundo Novembris MMIX
Sessio dicata est themati Amoris atque sic ordinata:
1) aliqua carmina Catulli legimus, pauca commentaria de lingua, grammatica atque translatione fecimus; scansionem una vidimus.
2) mora brevis fuit, ut gulas siccas refecerimus laete.
3) disputationem instituere propositum est de amore apud Romanos; pelliculam deinde spectavimus.

Die vicesimo quinto Octobris MMIX
Prima hora exercuimus artem loquendi legendique latine; mora adhibita necnon crustulis potionibusque sumptis, de latinitate et cultu civili Europaeo disputavimus.

Die tertio decimo Septembris MMIX
Prima erat sessio hujus anni scholastici. Sodales novos plurimos laete accepimus.
Prima hora sessionis exercitationes grammaticas egimus ad facilius praepositiones latinas intellegendas. Hora autem sequenti, postquam fructi sumus crustulis potionibusque, Daniel Marcusque nos certiores fecerunt de circuli nostri activitatibus pro illum annum scholasticum. Finem habuit circiter hora septima et dimidia.

Die quarto Julii MMIX
Deambulatio et prandium subdivialis erat!
Vecti sumus parvâ raeda longâ usque ad vicum Montiniacum ad Lupam (vulgo: Montigny sur Loing). Primum in fluvio Lupa natare potuimus, postea in herba molli cibum et vinum passi sumus et quiete colloquendo fructi sumus. Deinde Marco ducente ivimus in aliam partem silvae Bellifontanae ubi per nonnullas horas lente ambulavimus inter rupes magicas, fabulas narravimus et carmina recitavimus. Denique finis itineris erat et Lutetiam revenivimus.
Photographemata nonnulla hujus diei:

Die quarto decimo Junii MMIX
Prima hora sessionis exercitationes grammaticas egimus ad facilius suffixa latina intellegenda, hora autem sequenti lusimus hilariter necnon latine: ultima enim sessio hujus anni scholastici erat, quae finem habuit circiter hora septima.

Die vicesimo quarto Maii MMIX
Prima hora artem loquendi exercuimus de tempore; deinde, sumptis crustulis poculisque, latine disputavimus atque spectavimus pelliculam brevem.

Die vicesimo sesto Aprilis MMIX
Prima hora exercitationes variis grammaticis facultatem latine loquendi exercuimus de verbis sentimentum; deinde fructi sumus crustulis potionibusque atque de extraterrenis hilariter disputavimus.

Die vicesimo secundo Martii MMIX
Prima pars erat didactica: de verbis irregularibus pensa egimus. Postquam crustulis potionibusque fructi sumus, ubi de modis linguae Latinae docendi disputavimus, studuimus scriptis de rebus... turpissimis!

Die octavo Februarii MMIX
Prima pars erat didactica: De tempore futuro exercitationes egimus et studuimus scriptis. Postquam crustulis potionibusque fructi sumus, fecimus pelliculam subtitulis latinis praeditam ut nos ostendaremus... atque Sacapum!

Die undecimo Januarii MMIX
Prima pars erat didactica: De pronominibus et exercitationes egimus et studuimus scriptis. Postquam crustulis potionibusque fructi sumus, spectavimus pelliculam subtitulis latinis praeditam atque disputabimus de rebus actis.

anno MMVIII°

Die quarto decimo Decembris MMVIII
Prima pars erat didactica. De forma passiva et de verbis deponentibus locuti sumus et exercitationes egimus et studuimus scriptulum.
Sicut mos est Circuli Latini Lutetiensis, ultima sessione ante Nativitatis feriam lusimus ludum quaestionum (vulgo: Trivial Poursuit): omnes quaestiones dantur latine, neque accipiuntur responsa nisi latine. Hilariter bibimus atque crustula comesimus.

Die vicesimo tertio Novembris MMVIII
Prima pars erat didactica. De verbis et porpositionibus et exercitationes egimus et studuimus scriptulum. Postquam crustula esimus, spectavimus pelliculam Lebanensem subtitulis latinis praeditam.

Die secundo Novembris MMVIII
Prima pars erat didactica. Exercitationes egimus et studuimus scripta. Postquam crustula esimus, spectavimus pelliculam subtitulis latinis praeditam atque disputabimus.

Die duodecimo Octobris MMVIII
Prima sessio in Collegio Hibernorum erat. Spectavimus pelliculam subtitulis latinis praeditam atque disputabimus.

Die vicesimo secundo Junii MMVIII
Sessio hortulana erat. Humi in silvis lutetiensibus comesimus sub sole ut finem hujus anni scholastici celebravimus.

taberna nostra

Die primo Junii MMVIII
Sessio erat themetica ultimaque in taberna nostra solita “Gaudeamus”. De theatro carnavaleque locuti sumus scaenulamque latinam egimus.

Die undecimo Maii MMVIII
Sessio didactica erat qua exercitationes nonnullas ad melius latine loquendum egimus, atque sermocinavimus lusimusque comiter.

Die vicesimo Aprilis MMVIII
Sessio thematica. De pecunia, sive de oeconomia locuti sumus, necnon latine lusimus.

Die vicesimo tertio Martii MMVIII
Sessio didactica erat qua varias egimus exercitationes ad melius latine loquendum, atque lusimus hilariter.

Die vicesimo quarto Februarii MMVIII
Sessio thematica. De vinculis nationum et religionum locuti sumus pacifice. Acroases audivimus disputavimusque.

Die tertio Februarii MMVIII
Sessio didactica erat qua exercuimus loquellam latinam, necnon lusimus latine.

Die decima sexto Januarii MMVIII
Sessio thematica. De justitia, clementia, injuriisve locuti sumus. Acroases audivimus disputavimusque.

anno MMVII°

Die vicesimo primo Decembris MMVII
Fuit ultimus conventus hujus anni. Ut solemus, lusimus ludum rogationum (vulgo: “Trivial Poursuit”) latine.

Die decimo sexto Decembris MMVII
Sessio didactica. Qua investigare voluimus motus animi corporisque.

Die vicesimo quinto Novembris MMVII
Sessio thematica. De bona institutione liberorum locuti sumus: quae est bona educatio? Inter alia, suntne liberi crudeliter verberendi? Estne schola apta ad infantes vere docendos? Et quaelibent... Acroases breves audivimus, atque inquisivimus sodalium consilia de his maximi momenti rebus.

Die undecimo Novembris MMVII
Sessio didactica, sicut dicere solemus; nolite autem dubitare periti necnon peritissimi venti esse, nam omnibus prodest latinitatem vivam aliis sodalibus adjuvantibus exercere. Scripta igitur antiqua recentioraque legimus, exercitationes egimus, atque lusimus hilariter.

Die duodetricesimo Octobris MMVII
Haec sessio erat sessio thematica. De familia (id est de variis formis familiarum, de nominibus...) locuti sumus. Acroases audivimus disputavimusque, necnon lusimus latine.

Die septimo Octobris MMVII
Haec sessio erat sessio didactica prima hujus anni: nonnulli enim ex sodalibus, atque homines qui participes fieri non audebant difficultatum latine viva voce loquendi causa, rogaverant ut instituerentur sessiones quibus ageremus exercitationes ad melius latine loquendum. Id factum est, et sodalibus qui jam optime latine loquebantur et qui convenire cupiebant aderant!

Die tertio Junii MMVII
Ut solemus in ultima sessione anni scholastici, lusimus ludum quaestionum (vulgo: “Trivial Poursuit”) latine. Vicerunt doctissimi (i. e. Vincentius Sabinaque)!

Die tertio decima Maii MMVII
De nova methodo latinitatis vivae nobis elaboranda.

Die vicesimo secundo Aprilis MMVII
De democratia illo votationis die locuti sumus (non autem de politicis rebus!).

Die vicesimo quinto Martii MMVII
De theatro.

Die undecimo Martii MMVII
De bello pacifice locuti sumus atque ludo a Marco Olivario invento lusimus.

Die undecimo Februarii MMVII
De ludis jocisque hilariter locuti sumus.

Die duodetricesimo Januarii MMVII
De scriptura.

Die septimo Januarii MMVII
De historia scripturarum latinarum a temporibus antiquis usque ad saeculum decimum sextum tractabimus, nonnulla exempla paleographica videntes et legentes.

anno MMVI°

Die tertio Decembri MMVI
Fuit ultimus conventus hujus anni. De bona coquina cibisque exquisitis necnon de voluptatibus epularum locuti sumus.

Die duodecimo novembri MMVI
De anima, vel animo, vel mente, vel spiritu...

Die undetricesimo Octobri MMVI
De pulchritudine apud philosophos (Vincentius nihil intellexit!)

Die octavo Octobri MMVI
De ultimo itinere, id est de morte. Mentem tamen servavimus laetam!

Die vicesimo quarto Septembri MMVI
Erat prima sessio anni scholastici. Scripta varia legimus et narrationes audivimus de viatoribus peregrinationibusque.

Die undecimo Junio MMVI
Erat ultima sessio anni scholastici, et ut solemus in talibus occasionibus, lusimus ludum quaestionum (vulgo “Trivial Poursuit”)... latine!

Die vicesimo primo Maio MMVI
De Asia. Pars orbis terrarum ampla, multa fuerunt igitur dicenda...

Die septimo Maio MMVI
De arte medicali.

Die septimo decimo Aprili MMVI
De historia latinitatis Lutetiae, atque de vinculis inter urbem nostram et linguam Romanorum, de poetis, de impressoribus, de viribus doctis, de artificibus, de universitate, vel de hereditate nostra.

Die undevicesimo Martio MMVI
De Graecis Latinisque, sive de vinculis orientis occidentisque in temporibus tam antiquis quam hodiernis.

Die vicesimo sexto Februario MMVI
De linguis disputationem perreximus.

Die quinto Februario MMVI
Marcus Olivarius et Daniel legerunt acroasin de Perseo: Daniel narravit fabulam, et Marcus Olivarius more suo ineffabili mythum interpretavit secundum Boethium, Freud et alios philosophos hodiernos... Sabina Plaud legit acroasin de discrimine mythorum rerumque verarum.
Carolus Delattre nos certiores fecit de circuli graeci proxima sessione in eadem taberna die Solis quinta mensis Martii hora Va PM.
Aderat quoque Andreas, psychologus, vir Brasiliensis ex urbe Victoria.

Die vicesimo secundo Januario MMVI
De linguis, sermonibus et de facultate loquendi. Etiamsi hujus conventus thema taediosum videbatur, certe animose collocuti sumus de linguis nostraticis atque de facultate hominibus non loquendi et de facultate simio Koko loquendi!

Die octavo Januario MMVI
De animalibus, praesertim animalibus fictis, sicut draconibus. De serpentibus quoque locuti sumus at, Marco-Olivario ardenter loquente, disputatio delapsa est in serpentem religiosum, deinde in Evam, denique in Deam Matrem primarum religionum!
Fabricius autem nobis ostendit lexicum suum de animalibus.

anno MMV°

Die undecimo Decembri MMV
De virorum imaginibus in arte atque de cantoribus alta voce.

Die vicesimo septimo Novembri MMV
De mulieribus et de omnibus, quae ad mulieres pertinent. Acroases audivimus et libere collocuti sumus; praeterea accepimus sodales ex remotis nationibus qui nos visitaverunt.

Die sexto Novembri MMV
De otio, et de modis otio suaviter beneve utendi.

Die vicesimo tertio Octobri MMV
De rebus archaeologicis: de modis salvandi servandique signa archaeologica atque de situ archaeologico quodam in Albania.
Plurimos alienigenas latine loquentes accepimus!

Die vicesimo quinto Septembri MMV
De litteris latinis docendis, et inspeximus libros scholasticos saeculi XVIImi et hodiernorum temporum. Consilia veterum magistrorum de hac re legimus nonnulla... digna auditu!
Plurimos novos sodales accepimus!

Die duodevicesimo Junio MMV
Prandium in herba sumpsimus in silva Vilicennae.

Die vicesimo secundo Maio MMV
Lexicon de vestibus disputavimus.
Novum sodalem Laurentium accepimus.

Die tricesimo Aprili MMV
Lexicon de risu disputavimus, deinde multas facietas Latinas legimus.
Novas sodales Mariellam et Mariam-Emmanuellam accepimus.

Die decimo septimo Aprili MMV
Lexica de Europa disputavimus, deinde de lege fundamentale Europaea locuti sumus.

Die tertio Aprili MMV
Andreas acroasem suam de bellis legit, deinde de televisione locuti sumus.
Photographema parvum hujus sessionis:

Die qvinto Martio MMV
de latiniitate viva paululum locuti sumus, deinde Daniel acroasem suam de monumentis romanicis Lutetiae legit.
Andream novum sodalem hodie accepimus.

Die tertio decimo Februario MMV
Erasmi colloquia in taenia recepimus.
Photographema parvum hujus sessionis:

Die vicesimo tertio Januario MMV
de institutio linguae latinae vivae et de modis ejus fovendae.

Die nono Januario MMV
de carminibus ad latinitatem translatis: Henricus legit translationes suas carminum poetae Judaeae Leae Goldberg, Daniel translationes suas carminum Constantini Cavafis.

anno MMIV°

Die duodecimo Decembri MMIV
quam solemus in anni fine, lusimus latine “Trivial Poursuit” sive ludum quaestionum.

Die duodetricesimo Novembri MMIV
de historia artium; Vincentius locutus est de historia commentariorum nubeculatorum.

Die quarto decimo Novembri MMIV
de tabulis pictis: commentaria in tabulas pictas fecimus.
Photographema parvum hujus sessionis:

Die decimo sexto Octobri MMIV
scaenas comoediarum Plauti legimus .

Die undevicesimo Septembri MMIV
de vacationibus nostris et de vivae latinitatis propagatione in universitatibus et scholis.

Die tertio decimo Junio MMIV
de mulieribus omnium generum.

Die vicesimo tertio Maio MMIV
de methodis, modis, atque instrumentis ad latinitatem vivam discendam fovendamque.

Die secundo Maio MMIV
de vita Erasmi; colloquium ejus quoddam salatum una legimus.

Die duodevicesimo Aprili MMIV
Erasmi colloquia legimus.

Die duodetricesimo Martio MMIV
de latinitate vulgari, macaronica vel sermone vernaculari contaminata. Acroasin legit Daniel.

Die quarto decimo Martio MMIV
de satyra; locuta est Estella de libro Satyricon Petronii, Daniel legit epigrammata Martialis et Johannis Audoeni.

Die undetricesimo Februario MMIV
de barbaris; Daniel legit et explanavit scriptum Amiani de Hunis.

Die quinto decimo Februario MMIV
de astronomicis astrologicisve rebus.

Die primo Februario MMIV
de linguis redivivis (sicut hebraica, latina...) aut creatis (esperanto).

Die duodevicesimo Januario MMIV
lusimus latine “Trivial Poursuit” sive ludum quaestionum.

Alias sessiones egimus sine themate et bis in mense ab mense Martii 2003, ubi scaenas theatri et scripta varia legimus, sodales aliorum circulorum latinorum accepimus et una latine locuti sumus.

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit