.

8° Februarii 2009
 
Futurum

PDF imago ad imprimendum

1 – GRAMMATICA ELEMENTA

a – Vox activa

Tempus futurum verborum sic formatur:
Amare: ama + bo, bis, bit, bimus, bitis, bunt
Delere: dele + bo, bis, bit, bimus, bitis, bunt
Audire : audi + am, es, et, emus, etis, ent
Facere: faci + am, es, et, emus, etis, ent
Legere: leg + am, es, et, emus, etis, ent

Cavendum est ne confondetur tempus futurum cum subjunctivo praesentis temporis apud verba tertiae, quartae, quintaeque conjugationis (praecipue in prima persona singulari):
faciam, facies, faciet… est INDICATIVUM futurum
faciam, facias, faciat… est SUBJUNCTIVUM praesens

b – Vox passiva

Eodem modo finguntur, sed terminationes sunt:
-bor, beris, bitur, bimur, bimini, buntur (verbis primae secundaeque conjugationis)
-ar, eris, etur, emur, emini, entur (verbis tertiae, quartae, quintaeque conjugationis)

Cavendum est igitur, quia forma secundae personae singularis similis est ei, quae tempore praesenti est:
legor, legeris, legitur… (praesens, cum e brevi)
legar, legeris, legetur… (futurum, cum e longa)

c – Modi

Deest subjunctivum futurum, unde dicimus: “Jubebit ut venias” (subjunctivum praesens).
Est infinitivum futurum activum: “Dicit se venturum esse” et passivum, at rarius: “dicit se amatum iri”.
Est participium futurum, eodem modo atque passatum qui elaboratur (amat-us fit amat-ur-us).
Est imperativum futurum (amato, amatote, deleto, facito…)

d – De concordantia temporum

“Si venies, gaudebo”. Haec constructio differt in linguis hodiernis.

2 – CONFABULATIO

Bini sodales respondent his quastionibus utentes tempore futuro:
1) Quid ages hac aestate? Quo ibis?
2) Si fieri poterit, ibisne in Lunam? Qua re?
3) Si tibi dabitur ingens copia divitiarum, quid ages?
4) Tua sententia, num delebitur turris Eiffel sicut quondam consilium erat?
5) Quid agent Sinenses si venient apud eos extraterreni?
6) Si fies praeses Francogalliae, quid statues?
7) Estne finitura crisis oeconomica?
8) Possuntne augures praedicere quae ventura sunt?

3 – SCRIPTA

M.T.C. QUINTO CICERONI FRATRI S.
Literas mihi tuas jucundissimas, expectatas, ac primo quidem cum desiderio, nunc vero etiam cum timore. Atque has scito literas  me solas accepisse post illas quas tuus nauta attulit Olbia datas. Sed cetera (ut tu scribis) praesenti sermoni reserventur : hoc tamen non queo differe. Idibus Maiis Senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda. (…) Quod idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, non est actum. In hac causa aqua haeret. Sed plura quam constitueram.
Vale mi optime ac optatissime frater et advola. Idem te nostri rogant pueri, illud scilicet, coenabis, cum veneris.

CICERO BASILIO S.
Tibi gratulor, mihi gaudeo, te amo, tua tueor; a te amari et quid agas quidque agatur, certior fieri volo.
Vale.

M.T.C. TERENTIAE S.P.D.
Si vales, bene est, ego valeo. Nos quotidie tabellarios vestros exspectamus: qui si venerint, fortasse erimus certiores, quid nobis faciendum sit: faciemusque te statim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter.
Vale Calen(dibus) Sept(embribus).

vocabularium:

Aqua haeret: mala fortuna utor (locutio)
Calendae: primus dies mensis
Certiorem facere: monere, nuntium dare
Constituere: ponere, statuere, adificare. Hic valet pro: censere, aestimare
Denegare: repugnare, negare, nagare, recusare
Frequens: numerosus, abundans, multus
Ides: est dies decimus quintus mensis cujusdam
Literae (plur) valent pro epistula (singularis)
Literas Olbia datas: epistulam Olbiae scriptam
Non queo: nequeo, sive non possum
Postridie: die postero sive sequenti
Praesens sermo: viva voce confabulatio
S. (sive S. P. D. aut etiam: S.D.): Salutem (Plurimam Dat / Dicit). Saepe in initio epistularum invenitur locutio sic abbreviata: S.V.B.E.E.V. (si vales, bene est, ego valeo). Sic se habet urbanitas antiqua.
Statim: repente, subito, quam celerime
Tabellarius est servus qui epistulas adfert
Tueri: protegere, securitatem alicujus curare
Vale: sunt variae locutiones ad salutandum perscripta epistula. Erasmus has collexit: bene vale, cura ut quam rectissime valeas, valetudinem tuam cura diligenter, jubeo te bene valere, jam me tempus alio valebit, tu valebis, valeto quam optime, vale pancratice, aut si mavis, athletice, vale ut dignus es, vale ut meritus, in hoc biduum valebis, valebis in crastinum, prospere valeas, da operam ut sis prospera valetudine, jubeo te curare cuticulam...
 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit