.

De direptione rerum archeologicarum operumque artis

 

Ingravescit illicita mercatura operum artis. Res nova non est, videte enim Ciceronis librum de signis! Forte est lucri studium, praecipue in nationibus septentrionalibus divitibusque. Nationes meridionales celeriter patrimonium amittunt. Foedera internationalia vim nullam habent.

Baldaco urbe ab Americanis die nona mensis Aprilis anno 2003 capta, statim inceperunt furta direptionesque. Die posteriori direptum est museum archeologicum, incensaque bibliotheca nationalis et deleta archiva. Ante bellum erant in museo 170 000 opera, furta sunt 14 000, atque hodie tantum 4000 restituta sunt. Die decima sexta praeses Chirac affirmavit direptionem hanc scelus in humanitatem esse.

Praeses autem Chirac quoque habuit difficultates... Anno 1996 auxiliares ei dederunt signum africanum ex terra nomine “Mali”. Inventum est post paucis temporibus signum direptum esse, atque relatum est ad museum Bamakense. Anno 2000 cum instituta est sectio “artium primarum” in museo Luparae, diurnarius ex actis diurnis Liberation dixit tria signa ex effodationibus illicitis in Nigeria provenisse, atque empta esse 450 000 euronibus apud mercatorem Bruxellensem condicionibus hodie a foederibus internationalibus vetitis. Non enim licet conservatorem alicujus musei emere artefactum quod “damno nuper facto, voluntario atque haud scientifico” inventum sit. Praeses Chirac rogavit praesidem Nigerianum signa in Francogallia manere, quod factum est non sine publicis reprobationibus.

Difficile est dictu quanta sint opera direpta in toto orbe; dicunt mercaturam istam inter dua et quattuor et dimidia millia millionum euronum (4 500 000 000 € !!!) valere: tertia est industria humana, post commercium armorum atque drogarum illicitarum. Iniquitates inter nationes meridionales (quae patrimonium celeriter amittunt) et septentrionales (quae vili pretio accipiunt opera inaestimabilia).

Ex terris ubi saevit bellum veniunt plurima opera. Pluries direpta sunt musea in Kabul, Zaira... Kamputshea diu saepeque diripenda data est, et patrimonium venum dedit ad arma emenda. Signa in sanctuario mirabili Ankor secta sunt, et templum saeve truncatum. Anno 1992 templum inscriptum est in “registro patrimonii mondialis humanitatis”.

Et quidem in nationibus pacificis paupertas corruptioque dignitatum damna terribilia in patrimonium creat. Novem decimae partes (90 %) situm archeologicorum in Bura, in Nigeria, visitati sunt a furibus in annis 1990; eodem tempore affluerunt signa ex Africa apud mercatoribus “artis primitivi”. Sine investigatione scientifica, memoria hominum in aeternum perditur: exempli gratia, opera ex Ghaneo situ quodam annis 1980 direpto ostenduntur sub titulo “populi omnino ignoti”. In Peru 100 000 tumuli, id est dimidia pars tumulorum antiquorum, direpti sunt ; in Cypro 16 000 icona et opera mosaica in ecclesiis furta; in Sina 15 000 tumuli Hongshang direpti; inter annos 2001 et 2003 situs nomine Jiroft (in Persia) vastatus est, et reliquiae cultus quinquies millenarii celeriter inveniri possuerunt apud mercatores in Europa, America, et Asia.

Ubique in orbe terrarum fures effodunt situs archeologicos et artefacta vendunt mercatoribus in natione propria, qui opera ad extraneos mercatores mittunt. Celeriter locum mutant opera, antequam ICOM vel UNESCO aliquid agere possint.

In Mesopotamia 40 000 opera furta sunt in museis. Niniva deleta et: signa ex aedibus Sennacheribi omnia dissipata sunt. Fures bellum exspectabant, ut scelus committerent! Milites americani certe venerunt ad loca tuenda, nimis tamen tarde erat. Damna irreparabilia sunt.

Dicunt Consilium pro Cultu Animi (anglice: Council for Cultural Policy), ubi sedent multi artis collectores, rogavisse exercitum americanum ut paululum exspectet, antequam situs archeologicos deffendat. Num ergo praeses, qui praesidem Georgium Bush paucis diebus ante bellum convenerunt, rogaverunt novas leges in artefacta exportanda? Feliciter die 22° Maio anno 2003 Consilium Securitatis Nationum Foederatarum stauit amnia artefacta in Mesopotamia subrepta reddenda esse.

Anno 1954 UNESCO conventionem edidit pro bellis, quae vetat “bona culturalia” in terra quadam bello submitta vendere. CV nationes foedus subsignaverunt, America autem Angliaque non.

Anno 1970 UNESCO conventionem novam edidit pro temporibus pacis. Vetatur commercium “bonorum culturalium”, nisi in strictis condicionibus lege nationum statutis. Congregationes autem mercatorum artis affectionem habent magnam in regentes, et impediunt, quominus strictiores custodias agant nationes in commercium. Primae nationes, quae conventionem hanc subscripserunt, fuerunt nationes meridionales et Hispania, Italia, Graeciaque (quae sunt victimae mercatorum vitiosorum).

Anno 1995 instituta est conventio pro reditu operum subreptorum. Ea conventione potest natio quaedam emptorem artefacti subrepti ante judicem trahere. Praescriptio nunc L annorum est.

Sed congregationes mercatorum discrimina inter leges nationales et foedera utuntur, ne has conventiones observant. Exempli gratia dixit Johannis Paulus Chazal, moderator congregationis mercatorum rerum antiquarum Lutetiae, foedera internationalia contraria esse... declarationi jurum civis anni 1789 ( ! ), et difficile esse judicare an artefactum maximi momenti sit pro cultu animi alicujus nationis. Secundum istos mercatores, haec conventio cum praescriptione nimis longaincertudinem creat in mercato artis; dicunt atque hoc commercium maxime omnibus nationibus prodesse. Francogallia non subscripsit conventionnem “Unidroit”, quamquam de eo disputatum est in senatu anno 2002. Ratificatio postposita est sine die.

 

Daniel Blanchard scripsit Lutetiae Parisiorum die 21° Octobri anno MMV
secundum capitulum Philippi Baqué in actis diurnis “le Monde diplomatique” mensis Januarii anno 2005 editum.

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit