.

De bellis, utrum aequa vel justa sint, an iniqua

 

Ab antiquissimis temporibus hominum historia referta est bellis, primum inter finitimas tribus gestis, quae aut eamdem terram appetebant, in qua exercerent venationem ferarum quibus vescebantur, aut feminas ceterave bona aliarum tribuum concupiscebant, deinde inter nationes majores, quae cupiebant fines suos aut defendere aut proferre, et in servitutem redigere populos finitimos. Postremo, cum religiones factae sunt maximi momenti, id est cum quod vocatur monotheismus apparuit, accidit ut populus alicujus religionis, Deo, ut ei videbatur, jubente, conaretur alios populos convertere ad fidem suam, aut etiam eos omnino occidere, ne mulieribus infantibusque quidem servatis, ut fecerunt Israëlitae cum occupaverunt terram quam promissam sibi a Deo suo proclamabant. Haud aliter se gesserunt bellatores qui, in Medio Aevo, signo crucis usurpato, aggressi sunt populos Asiaticos clamantes: HOC VULT DEUS! Ludovicus Nonus ipse qui aggressus est Aegyptios et Tunisios, qui nunquam ei ullum malum intulerant, Sanctus proclamatus est ab ipsa Ecclesia, quae inter praecepta sua habet: NON NECABIS, et AMABIS INIMICOS TUOS.

Ne omittamus bella civilia, in quibus ejusdem nationis cives pugnant inter se, sive religionis causa, ut accidit in Francogallia et in aliis terris Europae saeculo sexto decimo, sive ad mutandam reipublicae formam, haud semel, a saeculo octavo decimo usque ad tempora nostra.

Omnia illa bella crudelissima, inhumanissima, calamitosissima fuerunt. Lene bellum nunquam fuit. Solus Adolfus Hitler ausus esse dicitur vocare cives suos ad arma, eis pollicendo hoc bellum, quod suscipiebant, “alacre ac laetum” fore (germanice: frisch und froh), quod nequaquam fuit, ut tardius miseri intellexerunt.

Sed licetne dicere bella alia fuisse aequa vel justa, et alia iniqua vel injusta? Non licet, mea quidem sententia. Etenim quis judicabit, cum bellum quoddam oritur, uter populorum meliore jure pugnet? Quis erit judex aequus inter eos? Deusne? Sed quis deus? Si ambo populi habent eumdem deum, ut saepenumero occurrit cum nationes Europaeae inter se pugnarent, fiebat plerumque ut sacerdotes utriusque nationis rite benedicerent militibus suis, et orarent Deum ut victoriam iis ipsis daret. Sin autem unus populus habebat deum, dum alter habebat alterum, ut, exempli gratia, occurrit in bellis inter christianos et mahometanos gestis, utrique favebat deus suus. Quocumque res se habebat, nullus judex vere aequus judicare poterat ab utro populo staret jus.  Num ullus populus unquam exstitit qui profiteretur se iniquum bellum suscitare? Omnis populus qui bellum gerit proclamat se summo jure et extrema necessitate compulsum ad arma descendere : sive quod Deus jussit eos punire hostes religionis suae, sive quod affirmant terram quam obtinent non satis amplam esse pro numero civium suorum et sibi opus esse, ut ajunt, “spatio vitali”, sive quod suspicantur populum alterum se aggressurum armis “internecinis” paratis, ut nuper accidit in Mesopotamia. Hoc significat omne bellum aequum vel justum semper videri ambobus populis qui id gerunt, nihilque interesse uter prius arma ceperit. Victor, nimirum, non omittet quin proclamet se optimo jure bellum gessisse, et merito, Deo juvante, hostes pessimos vicisse. Itaque nullum bellum vocari potest aequum aut iniquum, sed tantum prorsus inhumanum et omni modo vitandum.

 

Andreas Bergere scripsit

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit