Stoloni nomen est mihi iamque annorum pondere moleque membra mea languescunt. Quoniam aetati cuique sua gaudia uel, quod aiunt, quidquid agas age pro uiribus! senectus mea nobili munere fungatur quod memoranda domini, C. Tiburtii Dextri, acta gestaque tibi tradam! Cuius domini, qui adeo mirationem meam fecit ut gratissimum in eum studium haberem, inde, primum omnium, beneuole lector, de eiusmodi miratione et studio tecum communicare aueo. Abhinc quadraginta et quattuor annis, cum annos uiginti fere natus, non solum Tiburtium seruire sed etiam eum cognoscere mihi licuit.
Primum uero dominum, Atticum, Tiburtii auunculum habui cuius in domo a cunabulis nutritus educatusque sum. Atticus autem patronus erat et ad orationes suas transcribendas me instituit. Munus domini fide mihi datum quod tota iuuentutis meae gravitate efficiebam atque, multis causis litibusque actis, paulatim actiones eius transcribere adsueui et tam peritus factus sum ut tam celeriter scriberem quam ille diceret. Praeterea tam memor eram ut ad uerbum fere orationes eius referre possem. Facultates autem quas senectus mea noniam corripuit nec marcidas fecit.
Post Attici mortem, hereditate accepta, in patrimonium C. Tiburtii Dextri transii et gauisus sum nouum dominum habere qui maior quam me biennio erat. Videlicet adulescentes una, ut dicitur, graecati sumus neque tamen ille finem adimebat qui dominum a seruo diuidit. Nam dignitatis suae beneficia plurimi faciebat. Quamobrem nihil nisi umbram eius esse mihi licuit et fido et semper praesenti et interdum socio.
At tamen, cum paulatim Dextrum melius noui, studio in eum meo infinitam mirationem addebam namque non tantum probum perspicacemque adulescentem inueniebam sed etiam eiusmodi mente praeditum quam antea numquam reppereram et ex qua maxime abscondita secretissimaque uera adeo deprehendere poterat ut eam pro diuinatione habuissem nisi mirandum ingenium ad rerum causas et exitus digerendos fuisse sciuissem.
In capsis uero et pyxidibus commentarios et documenta coaceruaui ut hoc singulare ingenium tibi demonstrarem. Itaque facultatibus meis, ut ad dominum monumentum aere perennius exigerem, uti institui, dum uarios multosque casus enarro quorum mirabundus testis eram humilisque scriptor ero. Iam, beneuole lector, pace tua, summatim breuiterque dominum suosque exposuerim.
Natus est C. Dexter ante diem quartum Idus Julias, Imperatore Opellio Macrino iterum et Oclatinio Aduento consulibus, in Viminali colle. Pater eius C.Tiburtius Seuerus in cursu honorum locum praetorium, Caesare Alexandro Seuero imperante, non superauit obiitque, abhinc quadraginta et quinque annis, quinquagesimo et quarto aetatis anno, mater autem, Dexteria Attica, dum Tiburtiam Valerianam domini sororem gignit, uicesimo anno suo decessit, quam matrem in puerperio mortuam Dexter, infans et lactans, tum unius anni, mensium octo dierumque decem, cognoscere non potuit. Numquam tamen Seuerus uiduus uxorem alteram duxit sed diuturnum cum paelice Septima commercium habuit. Valeriana uero soror, anno priusquam pater obiit, domum patris dereliquit ut T. Mario Quintiliano nuberet. Haec parua sunt quae de Dextri cognatis colligere potui.
Pueritiam autem C. Dexter ruri, in Tusculano et Vrbe, in Viminali egit et, studiis desertis, Athenas sex menses adiuit, cuius itineris occasione usus est ut suos e materna domo uisitaret. Vno et uicesimo aetatis anno, decemuir stlitibus iudicandis creatus, seueritate sua et maturrima iuris ciuilis peritia conspectus est. Postea, C. Grato C. Praetextato consulibus, tribunus laticlauus tertiae legionis Gallicae, quae statiua castra in Syria habebat, factus est. Romam rediens, post tribunatum, otium litteratum in priuata bibliotheca struenda oblectauit. Namque librorum studiosissimus erat atque existimo hunc, Plinii Maioris instar, doctum curiosumque uirum, nisi casuum serie captus et a libris suis auersus esset, facturum fuisse.
Johannes-Franciscus Arnoud scripsit