.

Carmen Andreae

 

In febrim 14.02.2005

In FEBRIM, qua graviter affectus sum
postridie quam Papa ex ea convaluit.

I, FEBRIS, ad me venisti non hospita grata!
Si famam quaeris, si vis passim celebrari,
Tolle moras, humilem me linque, revertere Romam:
Splendidiora ­– papae! Tibi erant palatia Papae.
Nocte die de Te resonabant Acta Diurna!
Nil vero dicunt de nobis, cum sumus aegri,
Tantum cum morimur, – pretium si solvimus auro.

Vel, si malueris, pete terram divitiorem,
Affice Rectorem mundi, qui sanguine manat
Insonti: gratum Tibi reddes denique mundum.
Nocte die de Te resonabunt Acta Diurna!

Et cur non peregrinaris per Sarmatica ora,
Regnat ubi novus ille Prometheus, vulture tortus,
Caucasea cujus jecur ales devorat arce?
Nocte die de Te resonabunt Acta Diurna!

Ne dubites quoque Jacobum contingere Gallum,
Johannemque Petrum, si vis aequabilis esse.
Nocte die de Te resonabunt Acta Diurna!
Nil vero dicent de nobis, si sumus aegri,
Si morimur, dicent, – pretium si solvimus €uro!

Andreas Bergere scripsit

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit