.

De vocibus masculinis acutis

 

In tragoedis lyricis undevicesimi saeculi vox alta masculina est vox tenoris. Orbis vocum dividitur in partes duas, scilicet voces acutae mulierum quae resonant in capite, et voves bassae virorum quae in perctore sonant. Si cantus magistris hujus aetatis fidimus, multum interest inter voces mulierum virorumque, nec potest homo quidam eadem altitudine canere atque cantor alterius generis. Id plane falsum est, et nunc inquiram de vocum masculinarum tenore acutiorum longa historia.

Tres sunt enim voces masculinae secundum ordinem traditam, id est bassus, barytonus et tenor. Trium generum sunt voces masculinae acutae:

- voces puerorum qui mutationem vocis adhuc non transierunt;
- voces contratenorum, id est virorum qui post vocis mutationem etiam acute canunt. Dicunt tales voces artificiales esse: nescio ubi sit artificium. In contratenorum vocibus registra capitis fortiora, ampliora flexibilioraque sunt quam pectoris, quod magistris undevicesimi saeculi aliquibus contranaturam esse visum est. Male sciebant vocem humanem isti magistri, aut naturam humanam nimis regere cupiebant.
- voces castratorum eunuchorumve, id est voces quae vere artificiales sunt, nec umquam vocis mutationem subierunt carentiae virilium hormonarum causa.

Haec tria vocum genera historiam communem habent multis de causis. Altitudines varias includunt, quae sunt eaedem altitudines atque vocum mulierum quas novimus, id est: altus superiusque. Itali nominibus utuntur (alto, mezzosoprano, soprano) quae plus pertinent ad voces muliebres, et interdum vocant viros alte canentes “sopranista”. Quam ob rem verba latina servabo. Ommittam voces tenoris acutae, qui partim voce capitis partim voce pectoris utuntur, quae francogallice “haute contre”, italice “tenore altino” germaniceve “falsett-tenor” vocantur, nam plus vocibus tenoris conjunctae sunt quam supradictis.

Fere ubique in orbis terrarum utuntur viri voce capitis ad canendum: clarissima exempla sunt theatrum Pekini apud Seres, cantiones Tyrolianae aut cantus shamanorum in America antiqua. Usus vocis capitis apud viros non est “contra naturam”: immo pendet a moribus gustibusque societatis alicujus.

Apud Graecos et Romanos antiquos multi habebatur theatrum, neque licebat mulierem in scaenam ascendere. Partes ergo muliebres a viris agebantur et canebantur. Suetonius narrat de imperatore Nerone partes foemineas in theatro voce acuta agente. Claruerunt multi cantores voce alta praediti, inter quos Tigellius, Theodoros... Etiam in templis audiebantur voces contratenorum. “Paedica” id est altitudine vocum puerorum graece dicebantur, quamquam plerumque ab adultis cantoribus canebantur. Vox enim in capite resonans proprior videbatur esse animo, quam illa quae ex pectore oritur loco libidinis. Hic usus vocum masculinarum in locis sacris praeferendarum fere numquam destitit in Europa occidentali. In media aetate musica colebatur in monasteriis plus quam in aliis locis. Illic comiter non vivebant viri mulieresque. In monasteriis virorum audiebatur musica monodica, id est cantus gregorianus, quam cum pueris aut contratenoribus canebant, et musicam polyphonicam, quae saepe nimis difficilis pro pueris erat. Vidimus autem partes acutas huic musicae non defuisse, quas canebant contratenores; exemplum optimum praebet missa Domina Nostra a Guilhelmo de Machaut scripta anno 1364°, ubi contra partes duas vocum bassarum “tenoris” canunt duae voces acutae “contratenoris alti”.

In aetate artium renascentium, secundum verbum Pauli “mulier tacet in ecclesia” omnes cantores sacri viri sunt; videmus in libris capitulorum partes acutas actas esse a pueris musicam discentibus et contratenoribus. Ceterum, vetitum est mulieres in scaenam ire in multis nationibus Europae: notissimum exemplum est theatrum Guilhelmi Shakespeare ubi partes foemineae quae saepe musicam includebant a viris juvenibus agebantur. Non multae sunt tamen voces contratenoris neque diu servant vocem pueri. Ambitiosior fiebat musica ecclesiastica post concilium Tridenti, quam ob rem principes et ecclesiae coeperunt castratos emere pro choris, ut videmus in aediculae Sixtinae choro in Vaticano, ubi usque ad ineunte vicesimum saeculum una cecinerunt pueri, contratenores et castrati.

Usque ad hanc aetatem musica profana in specie musicae sacrae facta erat; saeculo autem decimo septimo multum mutata est musica profana et vias aperuit novas musicae sacrae. Castrati, qui in choris sacris primum profitebantur cantu, claruerunt in scaena profana theatrorum mixti cum mulieribus et contratenoribus. Pueri hanc novam musicam profanam prae difficultate amplitudineque usque adhuc inaudita cantus in scaena canere nequebant. Manserunt ergo in choris puerilibus qui tunc creati sunt ut erudirentur. Hi chori (francogallice “maîtrises”) usque ad aetatem nostram pervenerunt.

Saecula decimum septimum duodevicesimumque videntur aetas aurea vocum acutatrum masculinarum fuisse. Publicus adulat castratos (nomina ad nos pervenerunt clarissimorum castratorum, inter quos Farinelli, Cafarelli, Senesino, Guadagni...) ubique in Europa praeter Francogallia ubi praeferuntur voces “haute-contre” id est tenores levissimi acutissimi qui in notis superioribus voce capitis gracile utuntur, sed “viriliores” audiuntur. Europa enim hujus aetatis maxime colebat ambiguitatem vocum castratorum contratenorumque, quae fere angelicae aut foemininae in notis acutis audibantur, neque rubore firmitateve carebant in registris bassis. Itaque contra naturam non visum est audire Julium Caesarem in scaena voce alti canentem, immo supranaturales qualitates heroi illustrat vox acuta, et signum divinitatis nobilitatisve praebet. Voces bassae erant voces servorum aut hominum parum cultorum.

Saeculo undevicesimo mens publici mutata est. Res novae in Francogallia et regimina “burgensia” quae dicuntur artem et philosophiam novam produxerunt, in qua parum valebant semi-dei; immo gloriabantur heroi ex populo orti, homines humiles, qui nihil extra naturam habebant. Ambiguitas generum repellebatur atque discrimen sexuum clamabant cantores in scaena. Interdum autem audiuntur masculinae personnae voce acuta praeditae, exempli gratia partes Cherubini apud Mozart aut principis Orslowsky apud Strauss; sed altitudo vocis est signum juventutis, et partes semper agebantur a mulieribus veste virili indutis. Numquam agebant viri partes muliebres. Haec facile explanare possumus, si scimus virilitatem, vim et potentiam multi aexistimatas esse in hac aetate, quae habebantur qualitates viriles. Mulieres ergo quae eas captabant in scaena celebrabantur, numquam tamen licuisset virum virilitatem suam deponere et in scaena.

Castrati et contratenores expulsi sunt ex scaena theatrorum lyricorum a novis moribus publici. “Opera” erat spectaculum populare undevicesimo saeculo. Pueri fere numquam in scaena appareabnt, qui vi potentiaque vocis carebant ad musicam “romanticam” canendam. Ecclesia fuit primum refugium vocum masculinarum altarum. Erant enim multi chori in quibus non licebat mulieres canere. Multi contratenores facti sunt magistri, inter quos clarus Johannis Ricardus Daviesi, quem audivit Carolus Gounod, quem amavit Jacobus Rossini et qui profitus est lectionibus cantus in Russia. Plures erant et concentus musicae sacrae profanaeve, ubi audiebantur cantores professionnales in operis tamquam “Messias” Haendeliano vel cantatis Johannis Sebastiani Bach. Anno 1868° interdictum est castrare pueros in terris papae, quae fuerunt ultimae regiones orbis ubi castrarentur pueri: perierunt ultimi castrati in oblivione omnium. Ultimus qui publice cecinit mortuus est anno 1914°, aetate plus minusve septuaginta annorum. Claruit Alexander Moreschi exeunte XIX° saeculo in Italia, vocabatur “Angelus Romae” a publico multo faventeque. Anno 1904° vox ejus recepta est ab Americanis in discis cerae, in quibus audiebatur solus aut cum choro masculino aediculae Sixtinae. Hi disci testimonia unica sunt aetatis peractae castratorum. Adhuc apud mercatores inveniri possunt.

Contratenores claruerunt in scaenis tabernarum. Ineunte saeculo vicesimo favore publici fructi sunt cantores tamquam Charpini cujus disci adhuc venum dantur. In choris et concentibus classicis profitebantur contratenores, et nobis liquerunt discos nonnullos: id saepe ignorant musicologae, quamquam facile est invenire discos ab Archimbault, Milett, Hawkins, Whitehead receptos... Post bellum omnium gentium alterum mos restitutus est musicae saeculorum XVIIi XVIIIique audiendae: quam ob rem hodie facile est audire contratenores aut pueros cantores in concentibus vel in scaenis lyricis. Eodem tempore in Sina vetitum est viros agere partes foemineas in scaena, sicut diu fecerunt, “virilitatis” atque “realismi socialisti” causa...

Si gaudere licet humanitatis causa, quod hodie silent castrati, dolendum est videre homines consilia (parum) philosophica de “virilitate” artibus et vocibus cantorum miscere, ut impediant, quominus spectaculo vero fruamur. Natura dedit notas acutas viris nonnullis: quid contra eam leges erigunt? Cur non liceret ut solebant viros, pueros atque mulieres una concanere? Pulchritudo leges humanas irridet, quam solam regulas imponere decet, ut judicetur vox quaedam. Poetae Theophili Gautier verbis utar ut laudibus ultimis illas voces celebrem (Contralto, in Émaux et Camées):

“Quam me juvas, insolita vox,
Sonus duplex, vir una cum mulier,
Contraltus, mira mixtio,
Hermaphroditus vocis”

 

Daniel Blanchard ipse contratenor scripsit Lutetiae Parisiorum die Solis undecima mensis decembris anno MMV

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit